# Institutiones medicinae 383

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/383
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/383

) & aequale excerni: ut enim in rebus naturalibus optimum signum est aequalitas, quia bonitatem materiae, & naturae vim significat, quod nulla materiae pars fugerit naturae alterationem: sic contra, eadem in rebus non naturalibus, est signum pessimum: quia significat causae contra naturam agentis, in omnem partem materiae morbosae aequalem actionem, & quod toti materiae se aequaliter insinuarit. Sed his Aphaat. etiam magis funesta fuerint nigra, (nam atra bilis nulla parte excerni potest, bonis aegri rebus. omnis enim humor sincerus est malus, uredine absumpto eius miti sero. ) aut pinguia, (à febre liquante corpus. si non sit a cibo, ut in Thaso evenit Pario. sed haec foetorem habent iunctum.) aut livida, sextincto calido nativo,) aut aeruginosa, aut graveolentia. At, inquit, deiectiones variae, (hoc est diversarum partium symptomaticae; & variae mutationis, quae sit à febrili calore) maiorem quam illae diuturnitatis spem adferunt, (quam excrementum illud simplex nigrum, quod iamiam futuram mortem denotat. nam ubi polydaedala varietas adest, verisimile est non prius extinctum iri calorem, quam ad pravissimum excrementum erit deventum: pravissimum autem est nigrum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
