# Institutiones medicinae 385

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/385
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/385

R CAPUT De secunda Epiphaenomenan specie, quae De signis salutis & mortis. & quae ad melius, vel deterius. Quae illa signa sint ex quibus haec futura praesentiamus; & quae illa signa sint quae haec iam adesse denotent. CECUNDAM speciem Epiphaenomenon signorum pertinere diximus ad illa signa quae maxime salutem vel mortem denunciant: nam ex illis, triumphatae natura vel morbi testimonium adfertur. Haec etiam spectatur in urina, alvi deiectionibus, expectoratis, euphoria & dysphoria, in somno & vigiliis: nam (ui diximus, ubi de coctionis signis) cruditas & pravitas horum, interdum calamitatem denotant. Sane ad hoc caput pertinent omnia quae de crisibus scribuntur; & multa quae sequentibus capitibus de tempore & specie crisis huc referri debent. nam omnia signa quae ex actionibus laesis ducuntur, qualitate mutata, & excrementorum substantia, qualitate, quantitate, tempore, excernendique modo, & de coctione & cruditate, huc spectant.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
