# Institutiones medicinae 387

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/387

etiam peculiariter ad haec pertinent ea quae ab essentia corporis ducuntur, in eius temperamento, habitu, & quae haec sequuntur, ut calor sequitur temperamentum corporis, character & moles sequuntur corporis habitum, utrisque consectaria sunt excrementum, & actio facultatis triplicis, animalis, vitalis, naturalis. Satis nobis erit in exemplum accersere, quod ad habitum corporis pertinet, faciem illam cadaverosam ab Hippocrate celebratam: & aliud quod actionem animalem spectat decubitum aegri. In his modum videbitis non infoelicem, spero, quomodo Hippocrates enarrari & intelligi debeat: fugatis diverticulis & sophismatis. Hac notione, inquit Hippocrates, praesentiendi ratio in acutis morbis Exem plum duci debet, (hoc est, in illis morbis qui ceignorum alamicoleriter, continenter, & summa symptosorum, i cadaveromatum vi moventur: sive fuerint febrea facie. essentiales, quae considerantur in vitio hu Acuti quam morbi. moris, ut causi: sive morbi cum febre, in parte cuius officio vita carere nequit.) ut notes primum aegri faciem (nam iure ab ea incipiendum, hoc est, à maximis & facillimis, quaeque medicis primo accessu occurrunt. nam proponit faciem, hoc est aegri frontem, nares oculos, tempora, & os,) an similis sit bene valentium: sin colore, charactere, mole, & excrementis. Nam diagnostica medicinae pars haec, à similibus & dissimilibus initium ducit: nam cuncta praesentiendi ars posita est in distinctione similium & dissimilium corporum, causarum, & signorum. ita hic dicit, quo aeger valentibus similior fuerit, eo rectius illi erit: quo longius hinc abierit, eo peius.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
