# Institutiones medicinae 388

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/388

) ac potissimum, ait, suiipsius: (ita tamen ut reflui humoris nulla excusatio adferri possit, à causa quae est à foris; ut ignis, caloris, ictus vel lapsus in faciem, vel perturbationis criticae, cum iamiam in procinctu est crisis. ) ita enim optima erit. (nam principum facultatum corpus gubernantium, quarum potissimum robur in facie & oculis explendescit, vim vegetam ostendit. quae vero simili est contraria, periculi plena est, (cum mutata sit charactere, colore, mole: modo dictarum iam rerum, nulla sit excusatio iusta. Huiusmodi sane haec fuerit. Nares acutae, (hoc est, gracilis nasus in extremis, & quasi compressus: quod fit, cum proxime cutis tangat cartilagines, exhaustis iis quae interponi solebant; humido nimirum, parteque carnosa absumpta. nam ha carneae nasi partes facile exhauriuntur viaestuantis febris. unde etiam significatio sit, sanguine nutritio fraudari partes, oppresso calore nativo à calido praeter naturam.) oculi concavi. sexhausto vitae praedio à vi febrili, dissipatoque humido nativo, & alimenti inopia, unde musculi oculorum tabescunt, ac membranae oculorum collabuntur: unde oculi minores redditi, totam sibi dicatam sedem non implent.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
