# Institutiones medicinae 39

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/39

Si ergo omnes priores causae adfuerint, maxume caesius redditur: si posteriores, nigerrimus erit color: si quadam adsint, quaedam desint, major & minor fiet glaucedo, & nigri oculi pro illarum numero & viribus. Sic medij oculi, mediis causis id acceptum referunt. Corporis totius temperamentum, cordis atque iecoris naturam sequitur. etenim alimentum musculi atque partes extremae à iecore habent: è corde spiritum & calorem sumunt. unde & harum partium naturam redolent. Dico, Corporis totius temperamentum cordis atque iecoris naturam fere imitatur: etenim substantia musculorum à iecore alimentum, à corde spiritum caloremque sumit. Cum igitur ex his quodammodo constent, eorum conditionem & naturam omnino redolebunt. Sentiendi etiam & movendi vis, nequit sine cordis oeconomia integra perdurare: & totum corporis theatrum per vadis Corsi tempera. turae. Cordis calidi. Minus propria signa quae magna ex parte contingunt. Cordis frigidi. pervadit & vegetat cor. Quare ejus temperiem pervestigemus. Cordis igitur calidioris alia signa sunt qua perpetuo eveniunt; alia qua non semper.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
