# Institutiones medicinae 393

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/393

cum alioqui periculo non vacet: nam adest inchoata extenuatio, dissipatis spiritibus & humoribus, non tamen solidis.) Iudicantur autem & cognoscuntumhuiusmodi in die & nocte, (hoc est, 24. horarum spacio. κgίνεται, inquit, hoc est probatur ac cognoscitur: nam tunc consistit, nec ultra procedit: sed è diverso, initium habet redintegrationis, siquidem ex fugacibus illis dimanavit: nam tunc vino & pane 24. horis recreabitur: sin hoc non fiat, etiamsi illa causae praecesserint, à morbi malitia erit, & deterior evadet facies.) si ob has causas facies talis fuerir. nam si ita cadaverosa evaserit, dissipatis spiritibus & humoribus: non tamen à partium solidarum exhaustu: nec si fluxio à liquefaciente febre oborta fuerit, sed ipsa per se extiterit: erit tunc facies laxa, non intenta: ab inchoata extenuatione.) Sin nihil horum praecessisse dicat, neque definidefinito hoc tempore facies restituta fuerit, (hoc est spatio vigintiquatuor horarum, si non redintegretur in pristinum colorem, characterem, & molem) sciendum mortem in propinquo esse, (quod fractis viribus, morbus vires acquirat eundo; eo quod haec ineunte morbo apparent.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
