# Institutiones medicinae 395

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/395
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/395

Decumbentem, inquit Hippocrates, quin etiam aegrotum oportet deprehendi à medico (cum nimirum minime hoc ex pectat ager, ne de industria se componat, & vires colligat.) iacentem in dextrum aut sinistrum latus, (id enim denotat infractam naturae vim, quae musculorum robur tutatur: nam firmat animalis vis corpus in tali figura: cadaver nunquam eo modo locaveris; quin supinum aut pronum pondere suo trahetur: nam minus firma est lateralis figura, quam plana, qualis pectoris atque dorsi;) manibus, collo, & cruribus parum reductis; (haec enim artium figura est naturalis, omnisque infirmitatis expers: nam lassis & infirmis laxantur brachia & crura. sed haec figura naturalis, est omnis doloris expers, facillima, atque amabilis.) ac corpore universo molliter decumbente: (nec soluto, nec contracto corpore.) sic enim maxima pars bene valentium corpus componit. Atque in bonis ducendi sunt illi decubitus, qui bene va- Aph. 9. lentium similes sunt. At vero supinum iacere, manibus, collo, & cruribus valde proiectis, minus bonum. (flectit se iam ad peiorum descriptionem. supinus quasi medius est. nam si assuevit ita cubare, nec medicum revereatur, bonus erit decubitus: non enim ex resoluta vi animali proficiscitur, nec ex delirio.) Quodsi etiam declivus fiat aeger, (tantum interest inter naturalem habitum decumbendi, & hunc iacendi, quantum inter avem glande traiectam, quae ruit, & eam quae praepetibus pennis è sublimi praeceps in terram devolat.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
