# Institutiones medicinae 397

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/397
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/397

quod denotat visceribus conceptam inflammationem, aut intus conceptam putredinem; cuius à synatrismo perpetuo & motu, continua excitatur febris mali moris & periculi plena: ut in quibus extimis non admodum calentibus, interiora ipsis utuntur. Alioqui ubi gravi ardore occupantur membra, nihil monstri erit, pro aestu febrili frigora captari, ut fit in febre acuta bene morata, ubi toto corpore funditur calor. secus in lipyria, & causo, in quibus ardent viscera cum artubus algidis.) manibusque collo ac cruribus negligenter proiectis & nudis: malum id est: (est indecora artuum huc illuc proiectio. ita nulla adest iacendi actio: nam animalis vis languet, non gravitate τοῦ φερομένυ, hoc est portati corporis: sed infirmitate ac ferè ἀδυναμίᾳ τοῦ φέροντος, hoc est impotentia facultatis portantis. sed toedet eum omnis figurae & loci, cum falsi caloris in artubus toedio.) inquietudinem enim significat. nimirum nauscabundam, à ventriculi morsu bilioso: vel nauseae experte, quae est deterior: utpote quae sit à virium oppressione, quae pondus membrorum sustinere nequeunt: vel à praecordiorum incendio. est enim duplex alysmus, ναυτιὤδης, & ἀνέμετος. uterque iactat & nudat artus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
