# Institutiones medicinae 400

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/400

Qui morbi naturae vi, aut artis auxilio evinci possunt, hos feliciter historiam suam absolvere posse spes est: sin minus, in angusto spes eriL. nam tunc salus vitae in promptu est, simulatque naturae vegeta potentia triumphare potest de morbo: sicut mors in propinquo, triumphata natura. Sed eam de morbo triumphaturam indicio sunt, cum iis explendescit commodis quae pugnant cum morbo, vitamque ipsam tuentur ac sustinent: nam hinc veniunt pepasmi & crises. Sed unde nam haec certa spes, aut mox futura calamitas nobis elucebit? ex indiciis certis. unde illa petam ? ex morbi essentia, causis, effectis, analogia: de quibus mox sequenti capite. Si haec immunia fuerint, maligna, assidua, his ad morbi decursum vires non pares, & concors horum conspiratio ad mortem, & motuum ductus, ordinis, vel seriei expers, ad interitum apparebunt. Elucent vires ex facultatibus, excrementis, & qualitatibus mutatis. excrementa sunt urina, alvi deiectio, sputum, quod è naribus labitur, vomitu excretum, sudor. in his cruditas & coctio. Vasorum morbos indicabit urina: thoracis, expectoratum: ventriculi, intestinorum, hepatis, lienis, alvi deiectio & vomitus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
