# Institutiones medicinae 402

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/402
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/402

Hoc ratum, Nulla crisis ad salutem sit, ubi ad calamitosam vim morbi accedit summa virium infirmitas: propterea calamitosa ἐπιφαινόμενα hic tunc efflorescunt. Multi sunt quidem terrifici morbi specie & magnitudine: sed nulli adimunt spem salutis, nulli certo mortiferi atque funesti, in quibus non appareant signa superatae naturae, quae veteres τὰ ἐπιφαινόμνα θανατώδεα appellarunt. cernuntur haec in qualitate & habitu corporis, actionibus, & excrementis. Vt in praegrandi pleuritide spes in angusto est, non tamen certa desperatio: ita nihil spei reliquum, quando in stertore aut nulla est, aut certe exigua perque difficilis & prava expectoratio, cum urina praerubra, & pulsu effoeto. Virium vis semper explorata sit: haec innotescet ex universi habitus partiumque singulari natura, in colore, charactere, mole; actionibus vitalibus, animalibus, naturalibus; & ex iis quae excernuntur in substantia, qualitate, quantitate, tempore, & excernendi modo: & num in vitio sit natura eius communis, propria insitaque & adventitia, quae in temperamento, habitu, humorum dominatu, consuetudine, & diaeta.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
