# Institutiones medicinae 404

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/404
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/404

Dein morem morbi nota ex epiphaenomenis signis, quae elucent in actionibus, qualitate coporis, & excrementis. nam horum magnitudo, periculi magnitudinem nunciabit. His committe aegri vires: quae, si validae fuerint, etiam periculosas notas eludere possunt. Quin ad cruditatem & peposmum collinea, num propriae causae eluceat coctio morbifica: reliqua tamen non contemne: conspiratio omnium, certum iudicium enunciat. Quare ad hoc signorum genus, quod de morte vel salute, de meliori vel peiori statu futuro pronunciat, accersit in sui subsidium (tanquam inter haec medium) alia duorum illi confinium epiphaenomenon signorum auxilia, quae nimirum testantur de cruditate & coctione, quaeque de specie & tempore crisis; de quibus mox agemus. si enim valde prava haec emicantia signa esse comprobent, ad interitum apparere ea intelliges: sin ex adverso, in salutem. Crisis lethalis fuit in Philisco, Sileno, Erasino, Critone, uxore Dromeadae, Philista in Thaso, in illa angiosa quae apud Bitonem. At deterius fuit in Hermocrate, & in filia Euryanactis, in adolescente qui in Mendacij foro, in Philini uxore. CADe tertia Epiphaenomenan specie, quae de signis quae Speciem vel Tempus crisis futurae denunciant. & quae illa signa sint quae haec iam adesse denotent: & quo sit evasura. & adhuc multa de signis salutis & mortis. EERTIA Epiphaenomenon signorum species dicitur critica vel iudicatoria.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
