# Institutiones medicinae 406

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/406

Ex morbo: eius nimirum essentia, causis, effectis & analogia. Ex morbi essentia: quae spectatur in morbi specie, magnitudine, more bono vel malo: motu celeri, vehementi, constanti, aequali: parte obsessa, ut eius dignitate, robore; & qualitate, ut colore, mollitie, duritie: humorumque dominatu. haec veluti ad essentiam morbi spectant. Ex morbi causis, ut forma, materia, subiecto. nam totum vel pars in volvitur, & eis vel penitus causa morbifica impressa est, vel non. & vel robusto corpori ea insedit causa, & vel bene vel male habitum fuit subiectum: ut si neglecta fuerit curatio, vel prava praecesserit: & si iam hoc non recreant bigit ted by G recreant parva remedia. efficiente etiam ex causa, hoc est quod gignit, auget, conservat: & ex instrumento. & ex fine: causaque sine qua non, & cum qua Praeterea, uti dixi, ex effectis morbi, causaeque morbificae, & symptomatum. Symptomatum, nimirum in qualitatibus, ut colore: in actionibus, & excrementis. In actionibus naturalibus, vitalibus, & animalibus. In animalibus actionibus, ut in imaginatione, sermone, taciturnitate, somniis, vigiliis, respiratione, singultu, tussi, sternutatione, rigore, frigoribus, paroxysmis.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
