# Institutiones medicinae 409

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/409
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/409

sed mox epiphaenomena signa hunc astum aperiunt. nam illa, ut crises futuras, ita & morbi morem notant, boni moris morbi bonas crises edunt. Dein MOTUM morbi observabimus: qui symptomatis se prodit, & tempore partium paroxysmi: crision tempus maxime motus denunciant morbi. quo motus velocior, eo promptior crisis. sunt enim morbi quidam motu veloces, ut acuti & peracuti morbi, qui celeriter, continuo, & vehementer moventur. alii sunt tardi motu, ut qui diuturni. ita sunt quidam constantes, alii inconstantes, aequales aut inaequales motu. Metam motus definit summus morbi vigor eum significat morbi species: ut illae morborum species: quae à bile enatae fuere, facile in vigorem se erigunt: cunctantius quae à melancholia. & acutus morbus raro se extendit ad tres paroxysmos in vigore constitutis aequales. at in longis morbis status in plurimos se pandit paroxysmos. & quo fuerit motus vehementior, eo promptius ad crisin se eriget. paroxysmorum vicissitudines etiam hoc monstrabunt. ut si efferant se validius, prolixius, tadiosiusque fatigant, velocis motus argumenta erunt.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
