# Institutiones medicinae 41

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/41

sed magna ex parte adsunt. Propria qua semper eveniunt sunt, pulsus frequens atque velox; respiratio magna; animus amplus & excelsus, praesens, & acer. Et si calor multum exuperet, praeceps tunc iracundia adest & temeritas; natura ad actiones prompra; thorax hispidus, necnon partes hypochondriis vicinae; thorax latus, cum parvo capite. Nam thoracis amplitudo quandoque sequitur calorem cordis, quandoque magnitudinem cerebri, quamvis non adsit cordis calor; nam cerebri magnitudinem sequitur cranij amplitudo, cranium sequuntur vertebrae, has imitantur amplitudine costae. Si ergo cum capite parvo vel mediocri jungitur thoracis amplitudo, indicio erit, cor calere. At si thorax capiti respondet, ut scilicet amplior thorax se jungat cum magno capite, tunc inde temperiem cordis non licet colligere; verum tunc alia signa, quae calorem cordis indicant, pervestiganda sunt, his quae ab amplitudine thoracis ducuntur neglectis. Indicia autem quae magna solum ex parte eveniunt, sunt Vniversum corpus calidum, ni iecoris frigus revocet, quod ex venarum tenuitate apparebit. Cor autum frigidum sua quoque habet signa propria, & ea quoque quae non semper eveniunt.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
