# Institutiones medicinae 410

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/410
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/410

Sin diu paroxysmi eodem ferantur filo, tardi motus symbolum erunt: cunctantiorque crisis apparebit. idem de cuiusque paroxysmi parte dictum puta. Si morbus periodorum expers sit, eius auctio motum illustrem reddet: auctio ex signis pathognomonicis & epiphaenomenis conspicua evadet. Aequali aut inaequali motu feruntur morbi, cum nonnunquam suum impetum remittant. Constanter, qui non temere, sed iure se in aliam ideam transferunt, seriatim facto suorum temporum decursu, & non subsultim, ita ut modo insurgant, modo temere remittant se: quod symptomatum mutatio denunciabit. Constantes motus, etiam constanter nunciant tempus futurae crisis, & specie eam fore bonam. Ergo in motu notabimus num celeriter, aqualiter ac ordine quodam, & non constanter ferantur morbi. ut si ex generi dicatis signis animadversum fuerit febrem hominem fatigare; & si dein ex peculiaribus notis significetur esse speciem tertianae exquisitae. haec cum animose insiliat, celeriter movetur, collatione habita ad alias suae speciei febres. quare cito solvetur, nec septimum superabit paroxysmum. at quia non continuo movetur, nam integrum diem interponit, à periculo aberit. & si bene morata fuerit, aequali quodam tractu & sensim in statum surgit: & non inconstantia quadam sua confundit ac pervertit tempora cursus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
