# Institutiones medicinae 411

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/411
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/411

His perspectis, qualis sit pars morbo obsessa indagabimus, num sit princeps ea quae pars obfessa. valido occupatur malo: nam si eius pervertatur inde munus, in peius expectanda erit mutatio. contra, in exquisita tertiana, ubi nunquam princeps pars ulla vitium agnoscit, cum eius causa in minoribus stabuletur venis, valida naturae vi eam domabilem esse significabitur. gravius periculum causus adferet, nam cordis sedem suo foco inquinat. ita etiam haec indicant salutem & mortem. praeterea crisis tempus; nam quo nobilior obsessa fuerit pars, eo erethismum promptiorem sentiet natura ad crisin. quin viae à parte ad exclusionem comparatae, speciem futurae crisis ostendunt. Postea humoris dominatum pervestigabimus, & num adsit succi inopia, aut corrupti copia: num duriore antea victu, multis de causis infirmior evaserit. & hic cautio adsit ut infirmitatis causas spectemus, num eveniat morbi magnitudine, vel succi nutricii inopia. Ita à caussis morbificis intelligemus num aegri natura illis par esse possit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
