# Institutiones medicinae 412

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/412

ut si à validissimis causis febris enata fuerit; si ab effera bile, quae malo victu increvit, ac putruit in bilioso corpore, alvo officii immemore, hepate aestuoso, corpore obstructo: inde pericula intelligemus: & ut fuerit succi morbifici calor & tenuitas, ita citius vel serius excernetur; & etiam, num sursum vel deorsum efferetur, denunciabit. Ita magna ex parte à morbi essentia. Causarum vero ambitu complectimur formam, materiam, subiectum; efficiens quod gignit auget, conservat, iuvat, vel laedit; instrumentum; finem, & causam cum qua, & sine qua. Vt si forma humoris morbifici, unde enascitur tertiana febris, malignior fuerit; non adeo facili nec felici pede in crisin abit. hoc summus medicinae praeceptor volebat 1: Prognosticon, ubi inquit, καὶ ἐκμανθάνειν χρὴ εἴ τι θεῖον ἔνεστιν ἐν σῆσινούσοισι, hoc est, tum & si quid divinum insit in morbis (ob materiam scilicet indomitam & pepasmi expertem, propriaeque substantiae corruptione vitiosam: cuiusmodi materia esse solet morborum pestilentium, venenatorum & contagiosorum) illius, inquit, divini quoque providentiam consectari oportet.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
