# Institutiones medicinae 414

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, R CAPUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/414

Efficiens tertianam causa si cibus, & non aëris constitutio, fuerit, lenius ea defungetur: nec subiecta pars in qua stabulatur est princeps: nec parti penitus incubuit, ut inde phlegmonem conceperit: & in corpore si sit valido raraeque texturae. Si consociant se aliae etiam causae, ut aër si faveat, evincetur facilius, & celerius iudicabitur: & si eo evocet quo natura & humor repunt, ea specie crisis adveniet: ita si laetus sit animus. Et causae notentur cum quibus hic fit morbus: ut si huic tertianae adsit cutis raritas, ductus ad exclusionem parati faciles, eo crision inclinatio fiet. His iunge causas iuvantes, medicum, clinicas, & quae à foris sunt: & vires aegri: & si iuvant admota remedia ad illas vias, aut si studere videantur illi tempori quo crisis expectatur. Memor sis rerum naturalium & non naturalium. Praeterea ex effectis percipiemus crisin, Speciem & tempus, & num ab aegro morbus eiusque causa domari possit. Effecta morborum sunt symptomata. Vltimo ex analogia aut similitudine cum aliis, quae sit vis morbi eiusque causa, & quo evasurus sit & quando abiturus, intelligemus. ut si eodem tempore publice grassentur contumaces tertianae: vel si in aegri agri familia plurimi eodem morbo tali cum crisi extincti fuerint. Vt has igitur opes contraham, imo ut quam latissime pandam, omnis prognosis inibitur recte ex morbi explorata essentia, in eius specie, magnitudine, more, motu; in celeritate, vehementia, continuitate, constantia, aequalitate & ordine; parte affecta, humoris dominatu; dein ex causis morbificis in forma, materia, subiecto, efficiente, hoc est, quod gignit, auget, conservat, iuvat, laedit, instrumento, fine, causa sine qua, & cum qua; praeterea effectis, quae sensibus notantur externis: & analogia Ex viricum aliis.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
