Latin
416
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 416
Unproofread scanNot analysed yet
internosces. nam inde rerum cunctarum, quae terra marique gignuntur causae principiaque ducuntur. Illico has leges aeternaque foedera Deus rebus cunctis imposuit procreandis. Ita ille medicinae praeceptor nihil unquam de morborum natura &exitu statuit, nisi κατὰ τὸ ποιητικὸν, καὶ τὸ ἐπιδεικτικὸν, id est ex cognitione &perspicientia efficientis causae &excipientis. haec ubique est eius διᾶνοια, ubicumque agit de cognoscendo, praedicendo, &medendo. Ita prodidit minus periculose aegrotare eos quorum naturae congener est morbus. Sed cautio ubique adsit de similibus. Hae namque aepe bonis imponunt medicis. Vt cum signa quadam morborum contumacium consectanea sunt; ea tunc discriminari debent quae huius morbi speciei consectanea sunt, ab his quae pravitatem morbi denotant: nam nonnunquam affectus tantum signa sunt. Vide itaque quid speciem, &quid morem morbi indicet. haec postea apparent: illa, una cum morbo. Et num illa pravitas, aegro huic non sit prava, sed ex more. sunt qui supini cubant, &catera. Sed quae longe à peculiari cuiusque natura degenerant, calamitosa sunt; ut à miti homine ferox responsio. Semper fidite quam maxime coctionibus morbi propriis.