# Institutiones medicinae 416

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, 416. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/416

internosces. nam inde rerum cunctarum, quae terra marique gignuntur causae principiaque ducuntur. Illico has leges aeternaque foedera Deus rebus cunctis imposuit procreandis. Ita ille medicinae praeceptor nihil unquam de morborum natura & exitu statuit, nisi κατὰ τὸ ποιητικὸν, καὶ τὸ ἐπιδεικτικὸν, id est ex cognitione & perspicientia efficientis causae & excipientis. haec ubique est eius διᾶνοια, ubicumque agit de cognoscendo, praedicendo, & medendo. Ita prodidit minus periculose aegrotare eos quorum naturae congener est morbus. Sed cautio ubique adsit de similibus. Hae namque aepe bonis imponunt medicis. Vt cum signa quadam morborum contumacium consectanea sunt; ea tunc discriminari debent quae huius morbi speciei consectanea sunt, ab his quae pravitatem morbi denotant: nam nonnunquam affectus tantum signa sunt. Vide itaque quid speciem, & quid morem morbi indicet. haec postea apparent: illa, una cum morbo. Et num illa pravitas, aegro huic non sit prava, sed ex more. sunt qui supini cubant, & catera. Sed quae longe à peculiari cuiusque natura degenerant, calamitosa sunt; ut à miti homine ferox responsio. Semper fidite quam maxime coctionibus morbi propriis.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
