Latin
419
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 419
Unproofread scanNot analysed yet
CAQuo modo morburum universalia tempora futura deprehendantur; eo fine ut tempus futurae crisis inde innotescat: &exercitatio, qua recte id discamus: &quid quoque tempore apparentia signa indicent; praesentiaque, quae iam tempora morborum indicent. ORBI tempora recte perspecta esse debent; &maxime eorum summus quando vigor futurus sit, cognoscendum. Horum percepta notitia, ad diaetam commode instituendam, remediorum subsidia tempestive decernenda, &fidam ad praenotionem summe necessaria est. Morbus dum in toto cursu suo ad metam vergit, quatuor spacia vel tempora decurrit, principium, incrementum, vigorem, &declinationem. Principium est prima morbi invasio, ubi cruditatis adhuc sunt *ascenplena omnia. Incrementum, *ἄναβασις sus. Graecis,) est ubi manifesta coctionis signa conspiciuntur; paroxysmi maturius, vehementius, &diutius invadunt. In vigore ἀκμὴ, perfecti pepasmi notae elucent; &tunc symptomatum vis plenis fertur velis. hoc est illud tempus ad quod inter caetera longe &praecipue collineandum est: nam id docet filum quo trahi tota victus ratio debeat; &tunc in procinctu crisis est.