# Institutiones medicinae 419

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, 419. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/419
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/419

CAQuo modo morburum universalia tempora futura deprehendantur; eo fine ut tempus futurae crisis inde innotescat: & exercitatio, qua recte id discamus: & quid quoque tempore apparentia signa indicent; praesentiaque, quae iam tempora morborum indicent. ORBI tempora recte perspecta esse debent; & maxime eorum summus quando vigor futurus sit, cognoscendum. Horum percepta notitia, ad diaetam commode instituendam, remediorum subsidia tempestive decernenda, & fidam ad praenotionem summe necessaria est. Morbus dum in toto cursu suo ad metam vergit, quatuor spacia vel tempora decurrit, principium, incrementum, vigorem, & declinationem. Principium est prima morbi invasio, ubi cruditatis adhuc sunt * ascenplena omnia. Incrementum, * ἄναβασις sus. Graecis,) est ubi manifesta coctionis signa conspiciuntur; paroxysmi maturius, vehementius, & diutius invadunt. In vigore ἀκμὴ, perfecti pepasmi notae elucent; & tunc symptomatum vis plenis fertur velis. hoc est illud tempus ad quod inter caetera longe & praecipue collineandum est: nam id docet filum quo trahi tota victus ratio debeat; & tunc in procinctu crisis est.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
