# Institutiones medicinae 42.5-6

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, 42.5 to 42.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/42.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/42.5

Si vero maior thorax, tardum & rarum respirant, animus minime in iram praeceps, iram tamen diu retinet semel conceptam. nudum his omnium maxime pilis pectus. Qui utique frigido atque humido sunt corde, illis pulsus adest mollis. pectus glabrum. animus minime excelsus atque acer. ad iracundiam prompti, quam facile deponunt. timidus, & piger. Iecoris calidioris signa sunt: calidior sanguis, eoque fervens totum corpus, nisi frigus ipsius cordis temperarit fervorem hepatis. Bilis flava in juventure, hinc statim atra. venae totius corporis amplae. venter & hypochondria hirsuta. Iecur frigidius, indicat sanguis ac totius corporis habitus frigidior, nisi ferveat cor, ac obtundat frigus. pituitae copia. venae graciles. venter & hypochondria glabra. Iecursiccum indicat: sanguis parcior, Iecoris sicci. crassiorque. & habitus corporis siccus. venae durae, quia referunt ideam hepatis unde dimanarunt. Hic humor cordis, tecoris siccitatem ad humorem traducere nequit. Iecur hulecoris humidi. midius ostendunt: sanguis copiosior & humidior. totum corpus humidius. nisi cor renitatur, venae sunt molliores. Iecur calidum lecoris calidi & & siccum indicant: sanguis crassior, & sicsicci. cior, parciorque. totumque corpus siccum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
