# Institutiones medicinae 423

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, 423. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/423
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/423

Paroxysmus valde anticipans, & longius & vehementius affligens, effatu dignum indicabit augmentum, & velocem esse morbi motum, atque mox in vigore futurum. si ex adverso, contra eveniet. Quarto, expepasmi signis citius aut serius apparentibus: nam motum morbi designant. & omnia cocta secura sunt, & brevem praesagiunt morbum. Quinto, ex aegri natura communi, peculiari, & ascititia. sic in aetate florida, calidoque corpore citius suam absolvunt historiam. His iunge externas causas, quae nunc & olim corpus affecere: ut activae quartanae breves, si accedat victus sobrius & exercitatio. nam aestus semper breves reddit morbos. Cum iam in procinctu est vigor, epiphae nomena quadam diebus criticis efflorescunt: quaenam illa sini vide; & eorum vires, numerum, & magnitudinem examina. Inter hac praecipuam auctoritatem asscribere videtur Hippocrates signis coctionis & cruditatis: propterea meminit sputorum, urinarum, & faecum. haec enim praesentia morbi tempora narrant, & futura: praesentia; nam dum manifesta nulla signa coctionis elucent, haeret in initio suo morbus: ut si urina subpallida: nullum expectoratum vel liquidum.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
