# Institutiones medicinae 426

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, 426. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/426

nam ita neque intra quatuordecim dies pepasmi signa se in conspectum dabunt. Quodsi mediocria fuerint signa ineunte morbo; non erit tam prolixum morbi principium. Ita scripsit medicinae praeceptor, sudores cum miti morbo, prolixitatem significare. Dein supervenientibus quaternariis mentem abhibere iubet Hippocrates: nam primus quaternio, qui tenuis pepasmi rudimenta delineabit, quod de morbi principio adhuc restibile est denunciabit: nam tot opus erit adhuc diebus ad manifestum pepasmum, quot à principio dies abierunt. Si itaque longum principium, etiam protractius erit augmentum morbi, & status à longo tempore adrepet: Sin brevius principium, reliqua etiam tempora hoc imitabuntur. In intermittentibus etiam morbis, totius decursus vigor est observabilis: hoc bene elucet ex eius specie, & more, & motu. Et praeter illa in usu medendi observavi, notandum esse quid in unaquaque paroxysmi fiat parte: ut si vomat ineunte paroxysmo is ager qui tertiana intermittenti tenetur, indicatio adferetur inde, tertianam iti ed by G Dic tianam versari in initio sui curriculi: sin paroxysmi vigor vomitum bilis exceperit, deferri tertianam per statum universalis sui cursus denotabit.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
