# Institutiones medicinae 428

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, 428. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/428

Verum cum erroris expers fuerit res, mista utraque vi si tunc concurrant signa, magna industria hic opus erit, quo distinguantur horum potentiae: si intra septimum nihil praevidere licet, saltem intra undecimum & septimum id praecognosces. si enim magnitudo & velocitas tunc incrementa ducant, signaque coctionis accesserint, hic die vicesimo crisin experietur, si salutaris fuerit morbus. Morbus salutaris qui quaternario primo tarde movetur in cruditate, sine maximo aestu, crisin haud videbit intra decimumquartum diem: & principii signa diu perseverarint, diuturnus is morbus erit. Incrementi vero signa si quarto vel septimo die se aperuerint, spem facient de die decimo quarto, vel undecimo. Nam si haec tria se consociaverint, motusceler, febris atrocitas, coctionis manifestum indicium, fiet crisis decimo quartodie; maxime si aër &c. conspirarint. Quodsi undecimo die pepasmi notae appareant manifesti, sine morbi magnitudine & motu vehementi, superabit crisis decimumquartum; & forte, torpentibus cateris, vigesimum attinget.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
