Latin
430
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 430
Unproofread scanNot analysed yet
&illa signa ad tempus debent prius apparere quam signa perturbationis criticae: quae nisi praecesserine, dicetur excretio symptomatica, &non critica. Sit firma ergo haec schola. Hippocraticae prognosis: τὰ ὀλέθρια ἀσήμως ραστωνήσαντα, θάνατον σημαίνει: quod est, Perniciosa mala, quorum sine signis levatio est, mortem subesse ostendunt. Inter antiqua praeclarum hoc: Morbi cuiusque propria epiphaenomena, quae apparent circa initia *λόγῳ τῶν φύσεας, suum quaeque morbum abbreviant: quae autem serius, ipsum ad diuturnitatem producunt. Vetus illud admodum in schola Aesculapidum vulgatum est, τα κρίσιμα μὴ αὐτίκῳ ἰπιφαινέσθω, hoc est, critica ne cito se dent in conspectum: sive sit crisis eorum, sive signa eo spectantia: nam cuncta κριτικὰ ibi sunt δυσκριτα. Nam ubi natura morbificis causis opprimitur, estque succorum cruditas, nulla bona sperabilis crisis. itaque ilico, iam ineuntè morbo, illa non expectanda. Quare Galenus dicit: Rigere initio febris ardentis, est malignae qualitatis proprium: quamvis ardens febris rigore superveniente solvatur; critica tamen non initio apparent.