# Institutiones medicinae 430

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, 430. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/430
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/430

& illa signa ad tempus debent prius apparere quam signa perturbationis criticae: quae nisi praecesserine, dicetur excretio symptomatica, & non critica. Sit firma ergo haec schola. Hippocraticae prognosis: τὰ ὀλέθρια ἀσήμως ραστωνήσαντα, θάνατον σημαίνει: quod est, Perniciosa mala, quorum sine signis levatio est, mortem subesse ostendunt. Inter antiqua praeclarum hoc: Morbi cuiusque propria epiphaenomena, quae apparent circa initia * λόγῳ τῶν φύσεας, suum quaeque morbum abbreviant: quae autem serius, ipsum ad diuturnitatem producunt. Vetus illud admodum in schola Aesculapidum vulgatum est, τα κρίσιμα μὴ αὐτίκῳ ἰπιφαινέσθω, hoc est, critica ne cito se dent in conspectum: sive sit crisis eorum, sive signa eo spectantia: nam cuncta κριτικὰ ibi sunt δυσκριτα. Nam ubi natura morbificis causis opprimitur, estque succorum cruditas, nulla bona sperabilis crisis. itaque ilico, iam ineuntè morbo, illa non expectanda. Quare Galenus dicit: Rigere initio febris ardentis, est malignae qualitatis proprium: quamvis ardens febris rigore superveniente solvatur; critica tamen non initio apparent.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
