# Institutiones medicinae 431

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, 431. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/431

Vt enim cruditas succi quae caret ἐριθισμῇ, acrisian quidem facit, non tamen funestam: ita si accessionem habeat ἐρεθισμοῦ consecutionem adfert sinistri iudicii, & mortis. Iterum Inter cuncta maxime notabimus motum de motu quo fertur morbus, quo tempus crisis elumorbi. ceat. quia quorum morborum cita mutatio est, cita etiam his evenit crisis. at cita mutatio cernitur in celeritate epiphaenomenon, quae iure & loco apparent, cum nimirum continuo eorum fit anagoge. Ita ut acutorum morborum celerrimi sunt motus; sic eorum celerrimae etiam mutationes ad interitum vel salutem. Nam crisis mutatione perficitur. mutatio autem motu: propterea ii morbi qui celeriter, continenter, & vehementer moventur, citas etiam crises adferre solent. Si itaque vehementer moveatur morbus, in paroxysmo (cum iam ad statum venit) veniet crisis. & signa crisima praecedentia id notant, pro sui magnitudine, viribus, numero, & die quo apparent. iam adde naturam anni, & aPraesengri &c. & antecedet perturbatio per diem tis crisis vel noctem. Praesentem autem crisin pulsigna. sus nunciat altus, vehemens, magnus, eorum comparatione qui praecesserunt.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
