# Institutiones medicinae 432

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, 432. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/432

Optimae crises fiunt in statu morbi: in augmento vero imperfecta, nec securae: imo in augmento & principiis plerumque homines moriuntur in lethalibus morbis. In lethalibus autem morbis mortis tempus in obscuro est: nam motus vincentis morbi incerti sunt. quare à vehementia motus morbi id elucebit. Quidam non primam periodum absolvunt: si eam superaverint, in acerbiore paroxysmi tempore necantur; ut si in augmento, vel in initio, aut vigore peius affligi soleant. Morbi lethales si non cito exeant crisi propria & secunda, mox edunt signa iamiam futurae mortis. Acuti enim intra quatuordecim dies iudicantur; & aestate celerius quam hyeme; (nam vel aestivae quartanae breves sunt;) & in his mutatio cita esse solet ad interitum vel salutem, ut eo conspirat celeritas motus, ac vis aëris: at qui ex degeneratione acuti, quadraginta diebus iudicantur. Verum in longioribus exacto quadragesimo, ante sexagesimum alia fere crisis non expectanda. hoc evenit ex conditione contraria celeritati in motu morbi, natura aegri frigidiore, senectute, hyeme, aëre frigido, materia crassa, parte obsessa algida. Vires vegetae promptam etiam crisin adferunt. Notum est illud in schola Hippocratica, πεπασμοὶ ταχύτητα κρίσεως, καὰ ἀσφάλειαν ὑγεινὴν σημαίνουσι: quia in pepasmo constanti, vis est naturae, libertas meatuum, & causae morbificae mitigatio, quae tria sunt ad citam crisin necessaria. testis est Hippocrates, ubi ait: quibus septimo die crisis venit, illis sub quartum in urina nubecula fuit rubra. PAUCA supersunt de diebus criticis. Evenit ut crisis se expandat per dies, adeo ut cui eorum asscribi ea debeat, nescias.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
