# Institutiones medicinae 436

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/436

Si ad salutem, quando (de hoc iam egimus,) quid eventurum sit: eiusque substantia & qualitas: & quo modo eam initura sit: (hoc est, qua excretione, qua facilitate aut difficultate, per quas vias, quo ordine, vel an potius arte opus sit:) deinde qua copia exclusio fiet: tandem quo eventu; num in bonitate optimo; fide bona, vel an perfida erit; perfecta aut accisa. Quae ex his praecipuam utilitatem adferunt, in his exercitationem hanc instituemus. Haec omnia pernoscuntur ex his quae primum proposuimus, ut ex morbi specie, magnitudine, more, motu, &c. Num fiet crisis, an potius sensus solutio, significabit morbi species, magnitudo, & motus. Nam acuti morbPcrisi, diuturni solutione placantur. Sed cum haud cuncti acuticrisi terminentur, eorum magnitudo erit perpendenda: quibus addes, quae ab atate, anni tempore, &c. quae si subscribant, certius indicium evadet. Sed si nulla adsit agitatio, nec evacuatio, nec abscessus eveniet, sed simplex longa die solutio. Hanc noscemus etiam ex morbi specie, more, & vehementiae absentia. non aderit febris; vel ignava saltem; & salutaris est morbus. Viribus etiam validis opus est ad crisin: nam validae etiam febres cum viribus imbecillis, per solutionem finiuntur. ergo effoeto aegro, vel morbo decrescente, solurio terminabit malum. Si ea quae primum ferocia erant, mitescunt; non fiet crisis, sed simplex solutio. Sciendum, duplici modo agi posse de crisi; de signis nimirum praesentis crisis, vel futurae. primum breviter quadam de praesenti, mox de futura.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
