# Institutiones medicinae 440

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/440

Nam cum infirmo iam corpore maleficentia morbi praesentis, alter morbus incidit, prius proiectis viribus moritur, quam morbus nove adveniens, cursum suum confecerit. Deinde quid eventurum sit, indagabimus. Id ut colligamus, signorum omnium, quae ex iam dictis rebus examinantur) quae cernuntur in qualitatibus corporis, actionibus & excrementis, ea conspiratio esse debet ad crisin, ut certo promitti possit quando ventura, & quid ex ea sit eventurum. ut in causo praesagimus interdum haemorrhagiam; ita species haec febris suadet: & eius magnitudo in crisin se effusuram dicit: & mos eius ita habet, si iuvenis sit; nam in eo sanguis anarrhopos est; si senex (quia in hoc sanguis est catarrhopos) cruenta dysenteria finiri poterit: & saepe maligno quodam more enecas funesta crisi. dein motu celeri quia fertur excretione finem in venturam denotat: & ex epiphaenomenis signis si constet caput incurri à sanguine, haemorrhagia eveniet: ut si ob oculos splendores exiliant, & delirium superveniat à subito enata cephalalgia; si nares pruriant, facies rubeat, & adsit tensio mollis hypochondriorum, &c. adde iam causas unde enata febris, & corporis aegroti naturam. Eadem signa epiphaenomena quae tempus crisis denunciant, etiam speciem crisis notare possunt.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
