# Institutiones medicinae 443

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/443
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/443

soloque tunc abscessu sperabilis crisis; nisi abscessus materiam & occasionem urina crassa, multa, & alba praeripiat: qualis Archigenis servo profluxit. Sed acuti morbi excretione maxime abiguntur, ut dixi, ἔξω καὶὰ εἴσω: idque iuvenibus, quorum meabile corpus, & humor, & natura motus vegetus. his enim tribus opus est ad liberam & liberalem exclusionem. Breviter: cuique morbo sua debetur crisis, per evictionem peculiarem suae causae, & redintegrationem partis obsessa. Evictio fit pepasmo, excretione, abscessu: pro humoris qualitate, naturae impulsu, & meatuum conditione. Praeterea certae sunt crisian quaedam perturbationes, quae iure & loco apparent; ex quibus naturae motum praesentimus quo tendat: ut, si male tuta futura sit crisis, de ea habeatur provisio: & ne sinistre remediis victuve eam tollas, tardes, aut praecipites. Antea diximus, ex morbi specie decisionis formam intelligi. sed cum iam in procinctu est crisis, epiphaenomena quadam exsplendescunt; quae varia, varias excretiones denotant. Vt si causos ad erisin surgat, cumque haec haemorrhagia, sudore vomitu, vel deiectione crisin inire possit, tu ad vomitus futuri signa oculos vertas.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
