# Institutiones medicinae 444

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/444
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/444

huic enim caligo, capitis dolor, vertigo, cardialgia, tremor infimi labri, & tenuis saliva ab ore anteambulones esse solent. At si haemorrhagia in praecinctu sit, facies rubet, lachrymae manant, caput gravescit, temporum venae tenduntur & pulsant, calor multus, si sit iuvenms. Sed si urinae substiterint, rigorque supervenerit, in vacuitate ante dictorum signorum, alvo suppressa, sudore decisionem faciet. quem iamiam adfuturum, molles undosique pulsus nunciant; & facies rubet, & omnia vapido quodam ab aestu calent. Num vero per alvum excurret crisis, nullae peculiares id notae indicant: sed aliorum inopia, hanc restibilem denotat, dum modo in ἔφοδὲν suam se erigat morbus. Si tunc indoluerint lumbi, pondere quasi obruti, quod in pubem se effundit, ex utero fiet excretio; sin ad sedem, eo fiet deiectio. Abscessu frigidi morbi maxime decisionem habent: at parvi morbi die solvuntur: ita species suadet morbi: & longi abscessu iudicantur, ut acuti & magni crisi: ita motus morbi. Si fractus aeger; dic evincentur morbi, vel cum oppriment: ita vires. Hyems in abscessum est foecundior. Hi abscessus mali sunt, si dolorem acerbum, acrisiam, vel diuturnitatem secum adferant. Pars ea excipiet abscessum quae imbecillior: Pars ad directo si fiat, melius fit. Pars afflicta soquam delutionis modum etiam declarat: ita urinis tumbet abscessus. hepatis gibbae se laxant. Peracuti itaque & acuti excretione maxime finem inveniunt. à quadragesimo die raro id evenit, nam coctione longa evincuntur: vel languidam & repetitam excretionem movent. Abscessu qui finiuntur, comitem illam perturbationem criticam non agnoscunt: ut nulli longi morbi, nisi postea in acutum deVIAE.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
