# Institutiones medicinae 445

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/445

generarint malum. Ex dictis primum symbolis elucescet etiam per quaenam loca propulsura sit natura morbificam causam; an ludore, vomitu, haemorrhagia, &c. quod iam diximus; & breviter repeto. AnaceCrises fiunt excretione, vel abscessu. phaleosis excretione, id fiet quatuordecim dierum praedictorum. spacio: ἔξα ἢ εἴσω, idque iuvenibus, quorum meabiles sunt succi & corpora, ac motus naturae iuveniles. Sed praerepta crisis occasione & causa per excretionem, (hoc est in cruda & contumaci materia & meatuum angustia) inclinatio fit ad abscessum; modo natura viribus integris propugnet: si illa fatiscat, cachexiam expecta & corruptionem: nisi tamen post exacerbentur, ut in DinturCleonactide octogesimo. Diuturnorum aunorum. tem morborum nec simplices nec uniusmodi fere sunt crises, ob succorum unde nascuntur cruditatem, & viscerum imbecillitatem. & tamen sententia Hippocratis est, neminem quartana defungi sine crisi.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
