# Institutiones medicinae 446

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/446

Variae itaque eveniunt crises; pro vario humoris motu, naturae impulsu, & partium obsessarum conditione, unde diversis viis feruntur. Ex ante positis indiciis etiam noscemus, num unius naturae vi, vel ab artis iuncto praesidio, haec expectanda sint: ut nimirum id quod praesagimus eventum habeat. Et si plures affectus in vitio fuerint, quanam serie illi evincendi sint; quid primo, quid secundo cedat. ut si tertiana & quartana afflixerint, prius superabitur tertiana. Ex eisdem propositis notis copia erupturi excrementi investigabitur. Quodsi copia accisior fuerit quam hae (hoc est morbi species, magnitudo, mos, motus, pars obsessa, humoris dominatus &c.) indicant, hoc ad deterius vel ad mortem apparebit. nam nihil paucum est criticum: sed plena ac liberali manu effundi debent quae criseos ideam prae se ferent; raroque cieri debent. Male enim natura tentat quod non perficit: nam calcari materiae tunc stimulantur; sed ubi materia cocta, tunc ultro natura surgit. Ita in Hippocratica schola damnantur τὰ σμικρὰ ἐμισματα, καὶ τὰ ἐιγὺς ἀλλήλων ἰόντα, quod est, vomitiones exigua, ted by Ge giti. guae, & frequentes: cum enim repetito id fit, naturae oppressae imbecillitas in summa excernendi necessitate declaratur. Ita substillum sanguinis è naribus die non critico, mortem iam futuram denotat. nam nihil ἀκρίτως bene fit; tale est paucum: oppressae naturae & effoetorum viscerum argumentum. & ex irrita contentione naturae, frustraque tentata excretione, maior fit infirmitas, & morbus vires acquirit, indegravioribus symptomatis natura iam effoeta opprimitur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
