# Institutiones medicinae 449

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/449
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/449

Hoc est, editis pepasmi signis ad tempus, & iis quae ad speciem crisis apparent, in paroxysmo adversus causam morbi insurgit critico die, qui ab indice denunciatus erat. Tunc fida est crisis, & αὐφορίαν comitem habet. Sed motus omnis ad crisin die ἀκρίτῳ, inducit ἀκρισίαν ab inani erethismo. ed τὰ κρίσιμα μὴ κρίνονπα, ἢ δύσκριτα, ἢ θανατώδεα. quod est, indicatoria non iudicantia; aut sunt sinistri iudicii, aut mortifera. Quare bona crisis fere fit in ordinario paroxysmo. Nihil autem salutariter exolvitur aut apparet ἀκρίτως καὶ ἀσήμως. 1. 276. nec quiescie bonis agrorum rebus: sed talia mortifera sunt, aut sinistri iudicii. Hoc dicit Hippocrates in Prorrheticis, τὰ ἐπώδανα ἀκρίτως καταμιολυνθεντα, φλαῦ&α: hoc est, quae dolorifica sine crisi residunt (loquitur de parotidibus) prava sunt. Omnia firmiora sunt quae die critico eveniunt & apparent, bona vel mala, ad interitum & salutem. Mala sunt, copia accisa, dies non criticus, & pigra excretio. Nam ut cita coctio citam adfert crisin; sic tarda difficilem, relapsus capacem, nec securam.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
