# Institutiones medicinae 450

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/450

nam tarditate ea segnescit viarum & succi meabilitas, & naturae vigor. Semper illud notetur: Epiphae nomenon unum* κυρίως pravum, pluris esse debet ad interitus praesensionem, quam plura communia. Propterea nota propria indicia singulorum: & quae materiae, loci, vel alius rei ratione indicia praebeant. Inde enim cuiusque dignitatem internoscimus. Semper diei critici & pepasmi maxima ratio habeatur: nam nulla bona crisis sperabilis, dum cruditas manet: nec ulla significatio tunc esse potest secundi iudicii: nec quicquam bene fit, quod lege critica non fic. οἱ δὲ πεπασμοὶ ἐκ τῶν χρόνων, id est, die fit pepasmus: qui suos gradus habet; primum inchoati, mox manifesti, tum demum perfecti. Priusquam abeam, moneo: Antequam iudicium proferas de morbi eventu, sit comperta tibi naturae triumphantis, vel triumphata tota historia. si ante ad praedictionem urgearis, responde cum causidicis, Nondum liquet: & semper, Si nihildelinquat aeger, astantes, & ea quae à foris sunt. Nam (ut scripsit ille medicinae praeceptor) Acutorum morborum non sine dubio interitus aut salutis sunt praedictiones.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
