# Institutiones medicinae 451

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/451

Quasi dicat, quamvis eorum sit propria crisis fere à pepasmo & naturae erethismo (nam celeriter, vehementer, & continenter moventur,) non tamen omnes sunt bene morati: quia transtatione turget eorum materia. Et in consociatis morbis interdum, dum unus triumphatus conspicitur à natura, ab alio triumphata occidit. hic medicorum rubor, ni signa cuique morbo peculiaria collata, periculi metum, aut salutis spem exprimant. Cave à pollicitatione, dum res sit cum morbo mali moris; qui blanda facie annuentes, eludunt. Examina hic pulsus, respirationem, & somnos &c. Dum fidum non prodit signum, à pollicitis abstine, maxime in his qui temere moventur, quique anormem crisin edunt. ut si haemorrhagia eveniat ex naribus quartana occupatis. Nam propria crisis est, quae secundum morbi ideam & focum, naturamque eius qui iudicatur, inclinat. Imperfectam crisim habuit Epicratis uxor. Cleonactides, Herophon, mulier quae in littore, Pithion, Cherion. Optima crisis fit in vigore: in augmento non sit secure, ut in Philisco. CADig Particularior exercitatio, qua recte speciem cuiusque crisis futurae discamus. & num imperfecta ea sit futura.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
