Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 454
Unproofread scanNot analysed yet
ut per sudores, si invalescente paroxysmo, vaporibus sursum elatis deliraverint, &exteriores partes calore &rubore suffundantur; &si vapor, qui ante aberat, expirat, undoso mollique pulsu: nam durus potius vomitum monstrat. Vomitui praecurrunt cardialgia, cephalalgia, tenebrae &vertigo, labii inferni tremor, saliva multa: Ita Epicratis uxori. Si vomitus signa adfuerint, &alvus valide excreverit, utrinque crisis inclinatio fiet. si riget cum frigore hypochondriorum, iamiam bilem vomet: si caetera subscribant, ut atas &c. Altus autem pulsus omnis excretionis nota est, sicut &vehemens. magnus foras potius ferri inclinationem crisis denunciat, quam intus: &haemorrhagiae significationem adfert. Si intus viam affectare videatur natura, absentibus signis vomitus, alvus crisin dabit. Inaequalis pulsus in crisi, periculi plenus est, aut raptum bilis ad ventriculum indicat: tunc ventriculus affligitur. Haemorrhagiae nota sunt, caligines, marmaryga, &scintillantes ob oculos splendores, lachrymae sine causa obortae, &rubor malarum, oculorum, &narium, hypochondriorum tensio sine dolore: &spiratio difficilis, quia sanguis per thoracem sursum repit; calidae capitis pulsationes &tensiones, cum pulsi magno: his adde aetatem &c. ita Meton, &virgo Larissae.