Latin
CAPUT V
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 460
Unproofread scanNot analysed yet
Num tamen subitanea mors veniet; an solum in deterius facta commigratione paulatim illa obreptura sit, ex morbi vehementia, more, motu, ac aegri viribus internosces. Si enim vehemens fuerit morbus &eius motus, specieque calamitosus, &vires fracta, morbusque crisis capax sit; ipsa subito internecionem adferet. Sin contraria adfuerint, illaque moderatiora fuerint, primum subito in deterius abibit, mox sensim mors veniet. Mortis quae citra crisin invadit, sineque perturbatione, excretione, &abscessu, nota est, virium prostratio, coctionis nullum vel tenue indicium, vehementia si his accidat, &motus celer. Paulatina mors in augmento vel statu universali solum veniet. quae subitanea est, incunte morbo incumbit. Diem videbis, si quantum naturam morbus vicerit, deprehenderis, &vim paroxysmorum examinaveris, ut ante admonui. Mors quae sine crisi accedit, quovis paroxysmi tempore incumbere potest.