# Institutiones medicinae 460

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/460
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/460

Num tamen subitanea mors veniet; an solum in deterius facta commigratione paulatim illa obreptura sit, ex morbi vehementia, more, motu, ac aegri viribus internosces. Si enim vehemens fuerit morbus & eius motus, specieque calamitosus, & vires fracta, morbusque crisis capax sit; ipsa subito internecionem adferet. Sin contraria adfuerint, illaque moderatiora fuerint, primum subito in deterius abibit, mox sensim mors veniet. Mortis quae citra crisin invadit, sineque perturbatione, excretione, & abscessu, nota est, virium prostratio, coctionis nullum vel tenue indicium, vehementia si his accidat, & motus celer. Paulatina mors in augmento vel statu universali solum veniet. quae subitanea est, incunte morbo incumbit. Diem videbis, si quantum naturam morbus vicerit, deprehenderis, & vim paroxysmorum examinaveris, ut ante admonui. Mors quae sine crisi accedit, quovis paroxysmi tempore incumbere potest.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
