# Institutiones medicinae 461

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/461

Si itaque de subitanea morte metus sit ob succi crassi vitium, aut ob conceptam gravem phlegmonem in parte principe, is in eius paroxysmi initio, in quo moriturus est, concident. cum nimirum subito rapiuntur intro illi succi, unde praecluditur meatus spiritui, & natura raptim suffocatur. At si nullum à suffocatione periculum sit, sed à paroxysmi atrocitate morbique vehementia si pessundatur natura, eius paroxysmi in statu, in quo vidisti moriturum aegrum, vita exuetur: vel si aegrius in augmento paroxysmorum affligi solet, ibi cadet. ita cum sensim moriuntur evenire solet. Quod si prostrata imbecillique natura statum morbi superari posse putaveris, in paroxysmi declinatione mori poterit, exhausto vitali nectare. sed id raro. Clam omnibus illi abeunt, ac de obitu adstantes fallunt. alii sensim exanimantur, cuncti tamen à statu paroxysmi mori incipiunt. sed pulsus eos deprehendit. In his ita moribundis tempore declinationis paroxysmi, subito solvitur calor à statu. Sed in bona declinatione sensim vehementior fit pulsus, & aequalior, & ordine concinnior: ex adverso in funesta declinatione; & una tunc cum aliis febrilis calor expirat, atque melior spes nascitur: mox vero cum ad levandum ventrem surrexerint, lipothymiam incurrunt, & quidam pauco tenacique sudore effuso expirant. Et haec tertia moriendi idea quae evenia declinante paroxysmo, tum in his qui sensim, tum in his qui subito eripiuntur, conspicitur. Mors itaque citra crisin evenit sensim, cum natura aliquantulum reluctatur; & arefactio appellatur: altera, cita mors crisis expers dicitur.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
