Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 464
Unproofread scanNot analysed yet
non quidem illam à nobis natam; sed à Galeno &Hippocrate, Aesculapidumque familia cultam &propagatam. Huius iam tenue programma ac exile delineamentum, memoriae causa exhibeo: quo uno quasi filo illam memoriae nectas, qui eam legisti: caeteris vero lecturis eam, quo foelicius in ea versentur, haec instar synopseos erunt eorum, quae ibi fuse &plene demonstrantur. Quare per margines numeris eius capita notavi: ut quibus haec, ob brevitatem, obscuriora sunt, inde lucem petant. Sed quia medicinam sine medicamentis eorumque perceptis viribus facere non possumus, quodque, ut scribit Galenus, methodus medendi &contemplatio de medicamentorum facultatibus mutuo connexu sunt ita consociata, ut neutra sine altera intelligi possit; pauca de internoscendis viribus subdam, moxque ad methodum medendi veniam. Nam de compositione medicamentorum eorum quae nunc publici usus sunt, libro primo nostrae Methodi ad Praxin, abunde egimus: ac cunctam varietatem remediorum selectissimorum illi inclusimus.