# Institutiones medicinae 464

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/464
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/464

non quidem illam à nobis natam; sed à Galeno & Hippocrate, Aesculapidumque familia cultam & propagatam. Huius iam tenue programma ac exile delineamentum, memoriae causa exhibeo: quo uno quasi filo illam memoriae nectas, qui eam legisti: caeteris vero lecturis eam, quo foelicius in ea versentur, haec instar synopseos erunt eorum, quae ibi fuse & plene demonstrantur. Quare per margines numeris eius capita notavi: ut quibus haec, ob brevitatem, obscuriora sunt, inde lucem petant. Sed quia medicinam sine medicamentis eorumque perceptis viribus facere non possumus, quodque, ut scribit Galenus, methodus medendi & contemplatio de medicamentorum facultatibus mutuo connexu sunt ita consociata, ut neutra sine altera intelligi possit; pauca de internoscendis viribus subdam, moxque ad methodum medendi veniam. Nam de compositione medicamentorum eorum quae nunc publici usus sunt, libro primo nostrae Methodi ad Praxin, abunde egimus: ac cunctam varietatem remediorum selectissimorum illi inclusimus.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
