# Institutiones medicinae 465

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/465
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/465

Et sanè his, qui in medendi methodo versati sunt, secundus illius Methodi liber ad omnium particularium morborum medelas suffiicere poterit. Iam ad simplicium remediorum dignotionem veniamus. Simplex medicamentum appellamus, quod ultro soliusque naturae opera enatum est: ut cichorium. Haec peculiaribus doFacultatata sunt facultatibus, quibus corpus hutes remediorum. manum incurrunt: quas actu seu crepyείquι vel δυνάμει, hoc est, potestate continent. Actu, quod coram vere munus suum edere potest; ut ignis iam urit. Potestate vero, quod tale esse potest aliquo tempore: ut venatorem canem appellamus etiam nuper editum, quod, ubi adoleverit, venari poterit. Ad cνέργειαν ut surgant plerumque opus est remediis aliqua mutatione: quam subit à calido, innato nostro corpori. propterea in tenues partes comminuuntur remedia, & quae foris admoventur, à frictione imponuntur. Facultatum Facultates triplici serie interstingui liffereniae. mus: vel enim sunt primae facultates, aut secundae, quae primarum sunt consectariae; aliae sunt tertiae, quae secundis succedunt: quartae addi possunt, quae ab his non natae videntur, sed usu solum compertae. Primae ab exsplendescente elementorum primae facult, ac qualitatum eorum excessu dimanant. ut vis se super caeteras qualitates efferens calfaciendi refrigerandi; madefaciendi, siccandi; & quae ex harum consociatione surgunt. Inter haec ambigit id quod temperatum est.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
