Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 466
Unproofread scanNot analysed yet
quae hinc abeunt, non uno id agunt filo: nam quadam levius refrigerant, alia intensius, nonnulla stricto frigore rigent. In tali ambituars, τῶξεις καὶὰ ἀποσάσεις invenit: ordines recte dixeris, quos Gradus iam vocant: Galenus etiam ἀριθμὺς seu numeros appellat. Ad primam seriem pertinent quae ab eucrato ita tenuiter abeunt, ut evidenter illud notare nequeas; verum ita, ut rationis subsidio opus sit, quo alterare ostendantur: ut oleum rosatum obscure refrigerat. Secundi ordinis sunt quae manifeste absque demonstrationis ope alterare possunt. Tertio asscribuntur quae efficaciori vi, tamen non summa, suam qualitatem inferunt. Quarti ordinis esse affirmabimus acria &urentia; qualia quae vesicas &escharas evocant; &inter frigida, narcotica. nec potest deprehendi siccum quarti ordinis, quod non urat. quamvis tertio in numero quadam sine uredine siccare possunt: qualia sunt astringentia vehementer, ut galla, alumen. Quilibet horum graduum suum habet ambitum ac latitudinem, in quibus coërcetur. quam in tres ordines pragmatici distinxere: ut nimirum sensim, triplicique serie auctior vis increscat ad ulteriorem gradum, nec enim perinde urit sinapi, ac cauterium, licet ambo sint quarti ordinis. Gustu &tactu dignoscitur qualitatis Vt no scantur incrementum. ut si moderatius excesserit gradus, quid agant.