# Institutiones medicinae 466

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/466
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/466

quae hinc abeunt, non uno id agunt filo: nam quadam levius refrigerant, alia intensius, nonnulla stricto frigore rigent. In tali ambituars, τῶξεις καὶὰ ἀποσάσεις invenit: ordines recte dixeris, quos Gradus iam vocant: Galenus etiam ἀριθμὺς seu numeros appellat. Ad primam seriem pertinent quae ab eucrato ita tenuiter abeunt, ut evidenter illud notare nequeas; verum ita, ut rationis subsidio opus sit, quo alterare ostendantur: ut oleum rosatum obscure refrigerat. Secundi ordinis sunt quae manifeste absque demonstrationis ope alterare possunt. Tertio asscribuntur quae efficaciori vi, tamen non summa, suam qualitatem inferunt. Quarti ordinis esse affirmabimus acria & urentia; qualia quae vesicas & escharas evocant; & inter frigida, narcotica. nec potest deprehendi siccum quarti ordinis, quod non urat. quamvis tertio in numero quadam sine uredine siccare possunt: qualia sunt astringentia vehementer, ut galla, alumen. Quilibet horum graduum suum habet ambitum ac latitudinem, in quibus coërcetur. quam in tres ordines pragmatici distinxere: ut nimirum sensim, triplicique serie auctior vis increscat ad ulteriorem gradum, nec enim perinde urit sinapi, ac cauterium, licet ambo sint quarti ordinis. Gustu & tactu dignoscitur qualitatis Vt no scantur incrementum. ut si moderatius excesserit gradus, quid agant.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
