Latin
MEDICINAE
Johan van Heurne, Institutiones medicinae 468
Unproofread scanNot analysed yet
Tenuia sunt, quae facile in minimas partes franguntur: contra, ea quae crassa, dura, solida, lenta: haec minime friabilia. Galenus primi Simplicium duodecimo, demonstrat leptomeria excellere aërem &aquam: pervadunt enim facile reliqua corpora minutissimis suis partibus. propterea quae horum naturam redolent, tenuitatem gerunt materiae; qualia sunt odorata: qua vero crassarum sunt partium, haec terrestria sunt. Quae aërea sunt, vel aquea, facile liquori se immiscent, qua talia sunc: ut odora vis cinnamomi; non aeque vis piperis. Ad has secundas facultates referuntur variae vires, ut rarefaciendi, aperiendi, attenuandi, attrahendi: haec agunt calore, tenuique materia consociata; sicui repellendi, densandi, claudendi, crassandi, iuncta si fuerit crassities frigori; &molliendi, cum accedit his mador; quin indurandi, comite ariditate. Emolliendi autem vim habent, quae cum modesto aëreoque calore madent. Purifica augent calidi nativi copiam, ita ut qualitatem eius minime inflamment, &ita ut nec atterant nec augeant madorem: talia κπυηsunt emplastica, quae poros obstruunt, qua τικά.