# Institutiones medicinae 468

Johan van Heurne, Institutiones medicinae, MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/468
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/johan-van-heurne/institutiones-medicinae/468

Tenuia sunt, quae facile in minimas partes franguntur: contra, ea quae crassa, dura, solida, lenta: haec minime friabilia. Galenus primi Simplicium duodecimo, demonstrat leptomeria excellere aërem & aquam: pervadunt enim facile reliqua corpora minutissimis suis partibus. propterea quae horum naturam redolent, tenuitatem gerunt materiae; qualia sunt odorata: qua vero crassarum sunt partium, haec terrestria sunt. Quae aërea sunt, vel aquea, facile liquori se immiscent, qua talia sunc: ut odora vis cinnamomi; non aeque vis piperis. Ad has secundas facultates referuntur variae vires, ut rarefaciendi, aperiendi, attenuandi, attrahendi: haec agunt calore, tenuique materia consociata; sicui repellendi, densandi, claudendi, crassandi, iuncta si fuerit crassities frigori; & molliendi, cum accedit his mador; quin indurandi, comite ariditate. Emolliendi autem vim habent, quae cum modesto aëreoque calore madent. Purifica augent calidi nativi copiam, ita ut qualitatem eius minime inflamment, & ita ut nec atterant nec augeant madorem: talia κπυηsunt emplastica, quae poros obstruunt, qua τικά.

---

Johan van Heurne, Institutiones medicinae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Institutiones_medicinae.
